- EUCHERIUS
- I.EUCHERIUSEp. Lugdun. A. C. 434. obiit A. C. 454. Sanctitate, et eruditione illustris. Interfuit concilio primo Arausicano. Varia prosâ versuqueve scripsit, succincto stylo, et ubertate doctrinae, insignia. Duos filios Episcopos habuit, ad quos epistolae eius exstant. Vide Gennad. Scr. Eccl. c. 63. Salvian. Ep. ad Salon. Claudian Mamert. l. 2. c. 9. de statu animae. Sidon. Apollin. l. 4. Ep. 3. et in Car. Euchar. Voss. de hoc, et sequente, l. de hist. Lat. 2. c. 17. Morer. Baronius eum vixisse existimat, ultra A. C. 463. Bellarminus etiam ad A. C. 499. pervenisse contendit. Labbaeo obiit A. C. 454. Valentiniano, et Martiano Principibus. Opera eius, inter quae Quaestiones in V. T. difficiliores, nominumque Hebraicorum ac aliorum in SS. Literis occurrentium interpretatio: prodiêrunt fol. Basileae A. C. 1531. Parisiis A. C. 1563. et 1618. Romae 1564. Explanationes in Genesin, et in LIbros Regum, quae ibidem; an vero Eucherii sint, dubitat Bellarminus, Angloque potius cuidam adscribendas esse, opinatur. Vide Gul. Crowaeum Elencho Scriptorum in S. Scripturam.II.EUCHERIUSfil. Stiliconis ex Serena. Ethnicus, et Christianorum osor. Strangulatus Romae, postquam innotuisset, Stiliconem, foedere cum Barbaris inito, hunc, deturbato Honorio, ad Imp. evehere conatum esse. A. C. 408. Zosim. Marcell. in Chron.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.